- HELCIARII
- HELCIARIIapud Mart. l. 4. Epigr. 63. cuius Epigraphe de Hortis Martialis v. 21.Quem (somnum) nec rumpere nauticum celeuma,Nec clamor valet Helciariorum.Sunt qui navem adverso flumine, vel qui navis anchoram seu grave aliud pondus, uno connixu et mutuo hortatu, moliantur. Ab ἕλκω, traho; unde Helclum, apud Appulei. Met. l. 9. funis, quo equi currus oneraqueve trahunt, atque hinc helciarii equi quoque. Gerh. Ioh. Voss. Etymologic. vide quoque de Helciariis Servis Tit. Popmam de Operis Serv. ut et infra Taxo, cuius pelle equorum helcia obtegi notum. Addo, Helcia aurea, pennis aquilinis nigris curvatis ornata, in apice, in rubeo solo, occurrere inter Insignia Comitum Herberstemorum, Germ. ein Rosskumet, al. Latinis, Iugum Equinum, seu Equestre: quod Guntherus Herbersteinius a materno suo avo Gunthero ab Haag, in quo nomen id et genus defecit, acceptum, Principis auctoritate, ad familiam suam transtulit. Duo vero huiusmodi Iugi ligna (Germ. Kumet-holtzer) ex auro, in area iridem rubea, Com. et Baronum de Potting, in Austria, gentilis tessera est, Phil. Iac. spener. Art. Herald. Part. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.